Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 174

Precedente Successiva

ira, aut tremimus metu. At cum corpus dissolvitur penitus in substantiam
alteram, amittit illum sentiendi modum, aliumque sortitur. Praeterea
generantur vermes in cadavere: quorum sensus ex nihilo manare
potis non est, nec ex materiae potentia, vel sinu, quae suscipit duntaxat
et non dat, sicut in 2. lib.

ostendimus. Ergo inerat cadaveri sensus,
calorque nobis occultus, qui natura activus cum sit, nunquam agere
cessat, aut obliviscitur, proptereaque crescit et liquefacit, et attenuat
molem, et foetere facit: foetor enim crassus est; calidusque nimis vapor,
qui spiritus nostri tenuitatem gravat, et vires exuperat, alienat
que a symmetria sua. Idcirco displicet nobis: non autem brutis
illis, quibus spiritus inest calidior, crassiorque. Qua de re, quod alteri
est foetor, alteri odor est. Dum ergo agitatur calor et ex portione
viscosa tenuem segregare non valet, ingenerat spiritum, et fit vermis,
vel aliud animal, cui magis cognata est temperies illius caloris, et illius
sic effictae molis. Praeterea in cadaveribus conspiciuntur ungues,
et capilli crescere: Humor enim caloris innati reliquiis continuo agentis
incalescit, forasque effluit, nutritque portiones extremas, praesertim
ipsi excrementitio similes. At temporis mora exhalat attenuatus,
remanetque cadaver siccum, cum solo sensu obtusissimo ossium, donec
transmutetur in terram, aliudve in corpus. At nutritionem absque
sensu fieri non posse iam dudum ostendimus. Sal quidem putredine
servat, aliaque aromatica, quoniam exhalare faciunt calorem
quam primum: reliquaque moles remanet sicca, duraque illius abscessu
in tenuitate: ex quo intelligimus calorem debilem plus valere ad
putrefaciendum; eo quod nequit exhalare cum attenuata mole, emollitaque,
sed ea utitur ad disponendum caeteras duriores, ad relaxationem,
ad emollitionem et ad evaporationem: ita quod una omnes putrescunt.
Non enim aliud putrefactio est, quam relaxatio partium solidarum
et evaporatio mollium, acta simul a calore blando, qui in eis
augetur et exire non potest. Non ergo est amissio caloris nativi, ut
Arist. opinatur, sed augmentum. A quo suboritur tandem amissio ex
viribus nactis ad exhalandum, cum fuerit a se paulatim auctus aut a
calore externo adiuvante. Porro cum S.August. de cur. pro mort. affirmat
nullum inesse cadaveribus sensum, intelligitur de sensu humano,
et vivi spiritus, et animae, quam gentiles etiam ad comedendum in sepultura
redire, vel oberrare putabant, unde epulas sepulcretis apponebant:
Non autem de sensu obtuso materiali et communi, quam ipse
quoque in aere agnovit, ut dictum est: imo in lib. imperf. super Gen.
docet quod in tota materia rerum est lux sensitiva, ex qua fiunt animae
brutorum. Et in Gen. 5. cap. 8. ponit praeseminatam vim in cunctis elementis,
unde fiunt animae brutorum. Et in cap. 14. lib. 3. ex cadaveribus
fieri animas vermium, docet, quoniam est vis illa animastica, idemque
dicit S.Bona. dixisse Aug. quod Arist. 5. quodammodo omnia animae
esse plena. Vide Defens..

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche